Translations:
Arcana Coelestia (Elliott)
Arcana Coelestia (Potts)
Read Original Latin
 << Previous Passage |  Next Passage >> 
 
ARCANA COELESTIA Passage 4063
 
4063. `Audivit verba filiorum Labanis, dicendo': quod significet
boni per `Labanem' significati vera qualia respective ad bonum
acquisitum inde in Naturali a Domino, constat ex significatione
`filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623,
(x)3373; et ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum communis
stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778, ita tale bonum
quod inserviret introducendis bonis et veris genuinis n. 3974,
3982, 3986; hic quod inserviverit, nam agitur de separatione ejus;
quod `audiverit Jacob verba' involvit in sensu interno qualia
essent respective ad bonum acquisitum in Naturali a Domino, ut
constare potest a nunc sequentibus, nam indignationis {1} erant, et
dixerunt quod `sumpserit Jacob omnia quae patri illorum, et vidit
Jacob facies Labanis, quod non sicut heri nudius tertius'; quod
`Jacob' repraesentet Naturale Domini, et in capite praecedente
bonum veri ibi, videatur n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009.
[2] Quomodo cum bono per `Labanem' significato respective ad bonum
veri quod per `Jacobum' repraesentatur, se habet, constare potest
ab illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt;
illustrari hoc amplius potest per status regenerationis hominis, de
quo etiam in sensu repraesentativo hic agitur; quando regeneratur
homo, tunc in bono quodam medio tenetur a Domino, hoc bonum
inservit bonis et veris genuinis introducendis, sed postquam haec
bona et vera introducta sunt, tunc separatur inde; quisque qui de
regeneratione et de novo homine aliquid novit, capere potest quod
novus homo prorsus sit alius quam vetus, est enim novus homo in
affectione rerum spiritualium et caelestium; hae enim faciunt
jucunda et beata ejus; at vetus homo est in affectionibus rerum
mundanarum et terrestrium, et hae faciunt jucunda et amoena ejus;
proinde novus homo spectat fines in caelo, vetus autem homo fines
{2} in mundo; inde patet quod homo novus prorsus alius et diversus
sit a veteri; [3] ut homo perducatur a statu veteris hominis in
statim novi, exuendae erunt concupiscentiae mundi, et induendae
affectiones caeli; hoc fit per innumerabilia media, quae soli
Domino nota sunt, et quorum plura etiam nota sunt angelis a Domino,
at pauca si ulla homini; sed usque omnia et singula manifestata
sunt in sensu interno Verbi; cum itaque homo a veteri homine fit
novus, hoc est, cum homo regeneratur, non fit momento ut aliqui
credunt, sed per plures annos, immo per totam hominis vitam usque
ad ultimam ejus; exstirpandae enim sunt concupiscentiae ejus et
insinuandae affectiones caelestes, et vita donandus est homo {3}
quam prius non habuit, immo de qua prius vix aliquid novit; cum
itaque status vitae ejus in tantum mutandi, non aliter potest quam
ut diu teneatur in bono quodam medio, nempe in bono quod tam
participat de affectionibus mundi quam de affectionibus caeli, et
nisi in (t)illo bono medio teneatur, nusquam admittit bona et vera
caelestia; [4] illud bonum, nempe bonum medium, est quod per
`Labanem et gregem ejus' significatur; sed homo in bono illo medio
non diutius tenetur quam cujusque dum id inserviverit usui illi;
eum autem inserviverat tunc separatur; de separatione hac in hoc
capite agitur: quod bonum medium sit, et postquam hoc inserviverat
usui, quod separetur, illustrari: potest a status mutationibus quas
unusquisque homo subit ab infanti usque ad senectutem; notum est
quod alius status hominis sit in infantia ejus, alius in pueritia,
alius in juventute, alius in adulta aetate, et alius in senectute;
etiam notum est quod homo statum infantiae cum ejus lusoriis exuat
cum transit in statum pueritiae, et quod statum pueritiae exuat cum
transit in statum juventutis, et hunc iterum cum transit in statum
adultae aetatis, et demum hunc cum transit in statum senectutis; et
si expendit, etiam ei notum esse potest quod unaquaevis aetas sua
jucunda habeat, et quod per illa successive introducatur in ea quae
sunt sequentis aetatis, et quod illa jucunda inserviverint ei ad
illuc perveniendum, et tandem ad jucundum intelligentiae et
sapientiae in aetate senili; [5] inde patet quod priora semper
relinquantur cum novus vitae status induitur: sed comparatio haec
inservire solum potest ad sciendum quod jucunda media sint, et quod
ea relinquantur cum homo intrat statum sequentem; cum autem homo
regeneratur, tunc fit status ejus prorsus alius a priore ad quem
non naturali modo ducitur sed supernaturali a Domino; nec ad illum
statum aliquis pervenit nisi per regenerationis media, quae a solo
Domino providentur, ita per bonum medium de quo actum est; et cum
ad illum statum perductus est, usque ut non amplius pro fine habeat
mundana, terrestria et corporea, sed illa quae caeli sunt, tunc
bonum illud medium separatur; pro fine habere est amare unum prae
altero.
@1 in indignatione$
@2 i spectat$
@3 A d homo$